Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
471
471
472
472
473
473
474
474
475
475
476
476
477
477
478
478
479
479
480
480
< >
page |< < of 524 > >|
1de motu ſuo apparente, adeoque præterierat Perigæum; Splen­
dor vero capitis nihilominus indies creſcebat, uſQ.E.D.m Cometa
radiis Solaribus obtectus deſiit apparere.
Cometa Anni 1683,
obſervante eodem Hevelio,in fine Menſis Juliiubi primum con­
ſpectus eſt, tardiſſime movebatur, minuta prima 40 vel 45 circi­
ter ſingulis diebus in Orbe ſuo conficiens.
Ex eo tempore motus
ejus diurnus perpetuo augebatur uſque ad Sept.4. quando evaſit
graduum quaſi quinque.
Igitur toto hoc tempore Cometa ad
Terram appropinquabat.
Id quod etiam ex diametro capitis
Micrometro menſurata colligitur: quippe quam Heveliusreperit
Aug.6. eſſe tantum 6′. 5″ incluſa coma, at Sept.2. eſſe 9′. 7″.
Caput igitur initio longe minus apparuit quam in ſine motus, at
initio tamen in vicinia Solis longe lucidius extitit quam circa
finem, ut refert idem Hevelius.Proinde toto hoc tempore, ob
receſſum ipſius a Sole, quoad lumen decrevit, non obſtante ac­
ceſſu ad Terram.
Cometa Anni 1618 circa medium Menſis De­
cembris,& iſte Anni 1680 circa finem ejuſdem Menſis, celerrime
movebantur, adeoque tunc erant in Perigæis.
Verum ſplendor
maximus capitum contigit ante duas fere ſeptimanas, ubi modo
exierant de radiis Solaribus; & ſplendor maximus caudarum
paulo ante, in majore vicinitate Solis.
Caput Cometæ prioris,
juxta obſervationes Cyſati, Decemb.1. majus videbatur ſtellis pri­
mæ magnitudinis, & Decemb.16. (jam in Perigæo exiſtens) mag­
nitudine parum, ſplendore ſeu claritate luminis plurimum defe­
cerat. Jan.7. Keplerusde capite incertus finem fecit obſervandi.
Die 12 menſis Decemb.conſpectum & a Flamſtedioobſervatum
eſt caput Cometæ poſterioris, in diſtantia novem graduum a Sole;
id quod ſtellæ tertiæ magnitudinis vix conceſſum fuiſſet. Decemb.
15. & 17 apparuit idem ut ſtella tertiæ magnitudinis, diminutum
utique ſplendore Nubium juxta Solem occidentem. Decemb.26.
velociſſime motus, inque Perigæo propemodum exiſtens, cedebat
ori Pegaſi, Stellæ tertiæ magnitudinis. Jan.3. apparebat ut Stella
quartæ, Jan.9. ut Stella quintæ, Jan.13. ob ſplendorem Lunæ
creſcentis diſparuit. Jan.25. vix æquabat Stellas magnitudinis
ſeptimæ.
Si ſumantur æqualia a Perigæo hinc inde tempora, ca­
pita quæ temporibus illis in longinquis regionibus poſita, ob
æquales a Terra diſtantias, æqualiter lucere debuiſſent, in plaga
Solis maxime ſplenduere, ex altera Perigæi parte evanuere.
Igi­
tur ex magna lucis in utroque ſitu differentia, concluditur magna
Solis & Cometæ vicinitas in ſitu priore.
Nam lux Cometarum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index