Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
491
491
492
492
493
493
494
494
495
495
496
496
497
497
498
498
499
499
500
500
< >
page |< < of 524 > >|
1
DE MUNDI
SYSTEMATE
Congruunt igitur Obſervationes Aſtronomicæ, tam menſe No­
vembriquam menſibus quatuor ſequentibus, cum motu Cometæ
circum Solem in Trajectoria hacce Parabolica, atque adeo unum
& cundem Cometam fuiſſe, qui menſe Novembriad Solem deſcen­
dir, & menſibus ſequentibus ab vodem aſcendit, abunde confir­
mant, ut & hunc Cometam in Trajectoria hacce Parabolica dela­
tum fuiſſe quamproxime.
Menſibas Decembri, Januario, Fe­
bruario& Martio,ubi Obſervationes hujus Cometæ ſunt ſatis ac­
curatæ, congruunt eædem cum motu ejus in hac Trajectoria, non
minus accurate quam obſervationes Planetarum congruere ſolent
cum eorum Theoriis.
Menſe Novembri,ubi obſervationes ſunt
craſſæ, errores non ſunt majores quam qui craſſitudini obſerva­
tionum tribuantur.
Trajectoria Cometæ bis ſecuit planum Eclip­
ticæ, & propterea non fuit rectilinea.
Eclipticam ſecuit non in
oppoſitis cœli partibus, ſed in fine Virginis & principio Capri­
corni, intervallo graduum 98 circiter; ideoque curſus Cometæ
plurimum deflectebatur a Circulo maximo.
Nam & menſe No­
vembricurſus ejus tribus ſaltem gradibus ab Ecliptica in auſtrum
declinabat, & poſtea menſe Decembrigradibus 29 vergebat ab
Ecliptica in ſeptentrionem, partibus duabus Orbitæ in quibus
Cometa tendebat in Solem & redibat a Sole, angulo apparente
graduum plus triginta ab invicem declinantibus, ut obſervavit
Montenarus.Pergebat hic Cometa per ſigna fere novem, a Vir­
ginis ſcilicet duodecimo gradu ad principium Geminorum, præ­
ter ſignum Leonis per quod pergebat antequam videri cœpit: &
nulla alia extat Theoria, qua Cometa tantam Cœli partem motu
regulari percurrat.
Motus ejus fuit maxime inæquabilis. Nam
circa diem vigeſimum Novembris,deſcripſit gradus circiter quin­
que ſingulis diebus; dein motu retardato inter Novemb.26 &
Decemb.12, ſpatio ſcilicet dierum quindecim cum ſemiſſe, de­
ſcripſit gradus tantum 40; poſtea vero motu iterum accelerato,
deſcripſit gradus fere quinque ſingulis diebus, antequam motus
iterum retardari cœpir.
Et Theoria quæ motui tam inæquabili
per maximam cœli partem probe reſpondet, quæque eaſdem ob­
ſervat leges cum Theoria Planetarum, & cum accuratis obſerva­
tionibus Aſtronomicis accurate congruit, non poteſt non eſſe vera.

Cometa tamen ſub finem motus deviabat aliquantulum ab hac
Trajectoria Parabolica verſus axem Parabolæ, ut ex erroribus mi­
nuti unius primi duorumve in latitudinem menſe Februario&
Martioconſpirantibus, colligere videor; & propterea in Orbe El-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index