Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
491
491
492
492
493
493
494
494
495
495
496
496
497
497
498
498
499
499
500
500
< >
page |< < of 524 > >|
1planis Orbium Cometarum per Solem tranſeuntibus jacentes, de­
viant ab oppoſitione Solis in eas ſemper partes, quas capita in
Orbibus
iilis progredientia relinquunt.
Quod ſpectatori in his
planis
conſtituto apparent in partibus a Sole directe averſis; di­
grediente
autem ſpeſtatore de his planis, deviatio paulatim ſen­
titur
, & indies apparet major.
Quod deviatio cæteris paribus
minor
eſt ubi cauda obliquior eſt ad Orbem Cometæ, ut & ubi
caput
Cometæ ad Solem propius accedit; præſertim ſi ſpectetur
deviationis
angulus juxta caput Cometæ.
Præterea quod caudæ
non
deviantes apparent rectæ, deviantes autem incurvantur.
Quod
curvatura
major eſt ubi major eſt deviatio, & magis ſenſibilis ubi
cauda
cæteris paribus longior eſt: nam in brevioribus curvatura
ægre
animadvertitur.
Quod deviationis angulus minor eſt juxta
caput
Cometæ, major juxta caudæ extremitatem alteram, atque
adeo
quod cauda convexo ſui latere partes reſpicit a quibus ſit
deviatio
, quæQ.E.I. recta ſunt linea a Sole per caput Cometæ in
infinitum
ducta.
Et quod caudæ quæ prolixiores ſunt & latiores,
& luce vegetiore micant, ſint ad latera convexa paulo ſplendi­
diores
& limite minus indiſtincto terminatæ quam ad concava.

Pendent
igitur Phænomena caudæ a motu capitis, non autem a
regione
cœli in qua caput conſpicitur; & propterea non fiunt per
refractionem
cœlorum, ſed a capite ſuppeditante materiam ori­
untur
.
Etenim ut in Aere noſtro fumus corporis cujuſvis igniti
petit
ſuperiora, idque vel perpendiculariter ſi corpus quieſcat,
vel
oblique ſi corpus moveatur in latus: ita in Cœlis ubi corpora
gravitant
in Solem, fumi & vapores aſcendere debent à Sole (uti
jam
dictum eſt) & ſuperiora vel recta petere, ſi corpus fumans
quieſcit
; vel oblique, ſi corpus progrediendo loca ſemper deſerit
a
quibus ſuperiores vaporis partes aſcenderant.
Et obliquitas iſta
minor
erit ubi aſcenſus vaporis velocior eſt: nimirum in vicinia
Solis
& juxta corpus fumans.
Ex obliquitatis autem diverſitate
incurvabitur
vaporis columna: & quia vapor in columnæ latere
præcedente
paulo recentior eſt, ideo etiam is ibidem aliquanto
denſior
erit, lucemque propterea copioſius reflectet, & limite mi­
nus
indiſtincto terminabitur.
De Caudarum agitionibus ſubita­
neis
& incertis, deque earum figuris irregularibus, quas nonnulli
quandoQ
.E.D.ſcribunt hic nihil adjicio; propterea quod vel a
mutationibus
Aeris neſtri, & motibus nubium caudas aliqua ex
parte
obſcurantium oriantur; vel forte a partibus Viæ Lacteæ,
quæ
cum caudis prætereuntibus confundi poſſint, ac tanquam ea­
rum
partes ſpectari.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index