Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
501
501
502
502
503
503
504
504
505
505
506
506
507
507
508
508
509
509
510
510
< >
page |< < of 524 > >|
Eodem ſpectare videtur quod capita Cometarum aliorum, qui
caudas
maximas & fulgentiſſimas emiſerunt, apparuerint ſubob­
ſcura
& exigua.
Nam Anno 1668 Mart.5. St. nov. hora ſeptima
veſpertina
R. P. Vaientinus Eſtancius, Braſiliæagens, Cometam
vidit
Horizonti proximum ad occaſum Solis brumalem, capite
minimo
& vix conſoicuo, cauda vero ſupra modum fulgente, ut
ſtantes
in littore ſpeciem ejus e mari reflexam facile cernerent.

Speciem
utique habebat trabis ſplendentis longitudine 23 gra­
duum
, ab occidente in auſtrum vergens, & Horizonti fere para­
lela
.
Tantus autem ſplendor tres ſolum dies durabat, ſubinde
notabiliter
decreſcens; & interea decreſcente ſplendore aucta eſt
magnitudine
cauda.
Unde etiam in Portugalliaquartam fere
cœli
partem (id eſt, gradus 45) occupaſſe dicitur, ab occidente in
orientem
ſplendore cum inſigni protenſa; nec tamen tota apparuit,
capite
ſemper in his regionibus infra Horizontem deliteſcente.

Ex
incremento caudæ & decremento ſplendoris manifeſtum eſt
quod
caput a Sole receſſit, eique proximum fuit ſub initio, pro
more
Cometæ anni 1680. Et ſimilis legitur Cometa anni 1101
vel
1106, cujus Steila erat parva & obſcura(ut ille anni 1680)
ſed ſplendor qui ex ea exivit valde clarus & quaſi ingens trabs ad
Orientem
& Aquilonem tendebat,ut habet Heveliusex Simeone
Dunelmenſi
Monacho.
Apparuit initio Menſis Februarii,circa ve­
ſperam
, ad occaſum Solis brumalem.
Inde vero & ex ſitu caudæ col­
ligitur
caput fuiſſe Soli vicinum. A Sole,inquit Matthæus Pari­
ſienſis
, diſtabat quaſi cubito uno, ab hora tertia[rectius ſexta] uſ­
que
ad horam nonam radium ex ſe longum emittens.Talis etiam
erat
ardentiſſimus ille Cometa ab Ariſtoteledeſcriptus Lib. l.
Meteor. 6. cujus caput primo die non conſpectum eſt, eo quod ante
Solem
vel ſaltem ſub radiis ſolaribus oceidiſſet, ſequente vero die
quantum
potuit viſum eſt.
Nam quam minima fieri poteſt diſtantia
Solem
reliquit, & mox occubuit.
Ob nimium ardorem[caudæ ſcili­
cet
] nondum apparebat capitis ſparſus ignis, ſed procedente tem­
pore
(ait Ariſtoreles) cum[cauda] jam minus flagraret, reddita
eſt
[capiti] Cometæ ſua facies. Et ſplendorem ſuum ad tertiam
uſque
cæli partem[id eſt, ad 60gr.] extendit. Apparuit autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index