Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
501
501
502
502
503
503
504
504
505
505
506
506
507
507
508
508
509
509
510
510
< >
page |< < of 524 > >|
1
In hunc finem computandæ ſunt igitur Cometarum plurium
Traiectoriæ, ex hypotheſi quod ſint Parabolicæ.
Nam hujuſ­
modi Trajectoriæ cum Phænomenis ſemper congruent quam­
proxime.
Id liquet, non tantum ex Trajectoria Parabolica Co­
metæ anni 1680, quam cum obſervationibus ſupra contuli, ſed
etiam ex ea Cometæ illius inſignis, qui annis 1664 & 1665 appa­
ruit, & ab Hevelioobſervatus fuit. Is ex obſervationibus ſuis
longitudines & latitudines hujus Cometæ computavit, ſed minus
accurate.
Ex iiſdem obſervationibus, Halleiusnoſter loca Co­
metæ hujus denuo computavit, & tum demum ex locis ſic inven­
tis Trajectoriam Cometæ determinavit.
Invenit autem ejus No­
dum aſcendentem in II 21gr. 13′. 55″, Inclinationem Orbitæ ad
planum Eclipticæ 21gr. 18′. 40″, diſtantiam Perihelii a Nodo in
Orbita 49gr. 27′. 30″. Perihelium in 8gr. 40′. 30′ cum Lati­
tudine auſtrina heliocentrica 16gr. 1′. 45″. Cometam in Perihelio
Novemb.24d. 11h. 52′. P. M. tempore æquato Londini,vel 13h. 8′
Gedani,ſtylo veteri, & Latus rectum Parabolæ 410286, exiſtente
mediocri Terræ a Sole diſtantia 100000. Quam probe loca
Cometæ in hoc Orbe computata, congruunt cum obſervationibus,
patebit ex Tabula ſequente ab Halleioſupputata.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index