Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 403 > >|
Sed poſtquam in hos ſermones incidi­
mus
, non ſilebo Philoſophi rationem, quâ
mundum
æternum eſſe probat ex maris ſal­
ſugine
.
Eſt autem hæc: Si mare initium ha­
buit
, ab initio dulce, aut ſalſum, erat non ſal­
ſum
cùm tantum ſalis non potuerit immiſ­
ceri
quodaquam corrumperet, ſyncera enim
omnia
facta eſſe exiſtimandum eſt.
Nam
quæ
naſcuntur, vt lacus, & flumina, ſapo­
re
carent.
Hoc tamen aduerſus Platonem ſo­
lùm
dirigitur, qui ( vt in Timæo habetur)
mundum
per ſeparationem genitum exiſti­
mauit
.
Ideóque Naſo dixit:
Hanc Deus & melior litem natura diremit.
Nam cœlo terras, & terris abſcidit vndas,
Et
liquidum ſpiſſo ſecreuit ab æthere cœlum.
Quæ poſtquàm euoluit, cæcóque exemit aceruo,
Diſſociata
locis, concordi pace ligauit.
Par
igitur fuit nullum fuiſſe mare terra, &
aqua
immiſtis, cùm ſalſum ſolùm miſtione
fiat
.
Quòd ſi ſapore caruit ab initio, ſuc­
ceſſu
verò temporis factum eſt ſalſum, ſal­
ſugo
ætates habet.
At non habet: neque
enim
nunc ſalſius quam olim fuit, nunquam
igitur
mare factum eſt, itaque nec mundus.

Cæterum
etiam ſub terra aquarum conge­
ries
ſunt lacuum ſpecie: vnde Tanais in
Moſcouia
, Lycus in Aſia, Tygris in Meſo­
potamia
perpetuò decurſu erumpunt.
Refe­
runt
& Timaum in agro Aquilienſi, & in
Atinate
incerti nominis fontem oriri.
Cum
enim
ſint ſub terra ſpecus, nec profundi vt
olim
in Gabienſi agro ad primum lapidem
à
Roma, vnde currus & equi, cùm præteri­
rent
, ſolùm tremebat: nihil mirum eſt, aut
aquis
impleri, aut dehiſcere ſponte terram,
aut
hiantibus aërem corrumpi.
Etſi parua
ſit
hæc profunditas ad terræ magnitudinem
comparata
, poteſt tamen vrbes ſubruere,
lacus
admittere, montes relinquere inæqua­
li
ſpecu, cùm non quicquid è directo eſt,

dehiſcit
.
At puteorum aquæ, cum ſint ſca­
turigines
quædam, quaternis pedibus, aut
paulò
plus plerunque conduntur: nam ſi con­
tinua
eſſet aqua, terra fatiſceret, & puteis
eadem
eſſet profunditas.
Nec illorum aqua
hyeme
calidior eſt, quàm æſtate, ſed talis
videtur
, quoniam aër hyeme frigidus, æſta­
te
calidus, cuius comparatione eadem aqua
verſa
vice calidior hyeme, quàm æſtate ap­
paret
: comparatione enim noſtri corporis
omnia
tum ambientis diiudicantur.
Itaque
fit
, vt dum calidi ſumus, quæ tangimus, fri­
gida
: dum frigidi, calida iudicemus.
Vnde
in
balneo meientibus vrina frigidior vide­
tur
.
Paululum & incaleſcit aqua contracto
calore
ad intima, quia exire non poteſt, nec
in
terræ ſuperficie expandi: ob id etiam ni­
ues
, quæ non admodum ſunt diuturnæ, fœ­
cunditatem
ſemper afferre ſolent, nonnun­
quam
etiam diuturnæ.
Accedit quòd tota
terra
in parte ea ad quam aqua poteſt per­
uenire
, bituminoſa, aut ſalſa, aut denique
metallica
eſt, quo fit vt halitus concluſi
aquam
calefaciant.
Et ob id etiam contin­
git
, quòd tamen rarum eſt, aliquos fontes
calidiores
hyeme eſſe, miraculi ſpecie qua­
dam
, quàm æſtate.
Sunt autem aquæ ob
id
odoratæ, aut grauiter olentes, ſaporiſ­
que
haud inſipidi, quos cum ſcatent, agnoſ­
cere
promptum eſt, atque ab his, aut caue­
re
, aut vti.
Sed ſi lateant, an ſubſint in ari­
do
loco, & quales ſint, hac arte deprehen­
duntur
.
Vas plumbeum, vel figulinam ollam

nouam
, ſi illius copia non ſit, oleo prius in­
tus
illitam, lana ſicca candida, quæ lapil­
lum
in medio contineat, fundo eius anne­
xa
cum cera, ſub terra per quatuor paſſus ſub
ſolis
occaſu, ore vaſis inferius verſo, defodi­
to
diligenter ne lana excidat, egeſtáque ter­
ra
ſenſim obruito Subſequenti luce effoſſo
vaſe
lanam conſidera: quæ ſi non procul
abſit
, lapilli & noctis frigore, tum humido
illiti
olei conceptos halitus terræ in aquæ
guttulas
vertet: expreſſam igitur collige,
quæ
ſi pauca eſt, plurimum adhuc abeſſe
aquam
coniicito: ſi multa, parum.
Qualis
verò
ſit, de ore ac guſtu facilè intelliges.
Sunt enim quædam harum, tum etiam extan­
tium
in ſuperficie, quæ non ſolum ſal, bitu­
menue
oleant, ſed etiam ferueant, vt Apo­
ni
iuxta Paduam: adeóque frequentes, vt
nulla
propemodum prouincia his careat,
cùm
in pluribus etiam multis in locis fon­
tes
erumpant.
Gallia abundat illis, multò
plus
Germania, & longè magis omnium bo­
norum
parens Italia.
Cauſam huius eſſe ne­

ceſſe
eſt ignem, aut putredinem, aut calo­
rem
naturalem, vel cœleſtem.
Cœleſtis haud
tantus
eſſe poteſt, præſertim hyeme, noctú­
que
, vt eo aquæ ferueant.
Naturalis actu
non
eſt, niſi in animalibus, quoniam animam
& ſenſum habent.
Putridus tantus eſſe ne­
quit
, nec verò ſimile eſt materiam ſimul ge­
nerari
ac putreſcere.
Diuturnitas enim hu­
ius
miraculi declarat generationis ipſius ma­
teriæ
neceſſitatem.
Relinquitur igitur cau­
ſam
potiùs in igne eſſe: nam calor niſi ad
ſummum
peruenerit, motum habet leuem,
& ob id ſponte extinguitur.
Sed ignis duæ
ſunt
ſpecies, pruna & flamma.
Flammam
eſſe
ibi, non eſt rationi conſentaneum: nam
reſpiratione
manifeſta indiget, plurimum­
que
abſumit materiæ, vt integri montes bi­
tuminis
, vel menſe toto arderent.
Terræmotus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index