Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 403 > >|
Sed poſtquam in colorum mentionem in­
cidimus
, de illorum generatione ac nomini­
bus
tum ſpeciebus dicendum eſt: ſed quia
res
tractare difficile eſt, non intellectis no­
minibus
, nomina illorum prius exponenda
erunt
, non equidem nunc antiquorum ex
opinione
, ſed ita vt quæ tractantur intelli­
gantur
.
Velle enim nunc in tanta illorum
confuſione
de colorum nominibus tractare
iuxta
antiquorum ſententiam, res eſt præter
id
quòd difficillima & immenſi negotij, ex­
tra
propoſitum noſtrum.
Rem igitur hanc
tametſi
nouo, non tamen inutili exemplo
aggrediemur
.
Ergo quomodo de coloribus
agendum
ſit, à manifeſtiſſimis ſumens ini­
tium
, nunc docebo.
Niueus color qualis ſyn­
ceræ
niui in cumulum congregatæ, candore

eximio
, ac ſplendore non leui.
Candidus in
calce
eſt, colore niue non inferior, fed ſplen­

dore
.
Lacteus in lacte, candore minore,
ſplendore
fermè nullo: nam nullus candor

abſque ſplendore.
Hi tres, albi nomine intelli­
guntur
.
Huic niger è directo opponitur. Hic
talis
eſt, qualis in carbonibus qui tamen ex

eo
ſplendet.
Prannius à gemma quæ talis vo­
catur
.
Argenteus ab argento dictus, multum
habet
ſplendoris, candoris parum.
Plumbeus
verò
minus candido eximius: nam obſcurior

eſt
, & minus habet lucis.
Aqueus aquæ ſi­
millimus
, non quidem maris, ſed fontium
atque
fluminum: ſplendoris habet multum,

candoris
parum: è directo contrarius cine­
reo
, qui colos eſt cinis, in quo candoris plus,

lucis
fermè nihil.
Plumbeo proximus liuidus,
qualis
eſt ad vnguem caro puerorum, qui lo­
ris
vapularunt: eſt enim veluti plumbeus
abſque
ſplendore vllo, cùm ſanguis accurrit,
nec
exit, ſed ſub cute colligitur.
Palearis,

qualis
tritici paleæ.
Splendidior ſolùm eſt
colos
vrinæ bene valentium corporum.

Flauus
, qualis maturis aſtris.
Aureus parum
differt
à flauo, eſt tamen longè ſplendidior.
Inde luteus, qualis ouorum vitellis, quæ lu­
tea
etiam ſolemus vocare.
Splendidior eſt eo
croceus
, ac paulò rubicondior.
Quo flam­
meus
à flamma dictus, vt à croco croceus,
longè
clarior eſt.
Eſt purperæ noſtræ color

purpureus
, rubeo clarior.
Nam rubro etiam
ſubrubens
proximus eſt.
Hic qualis vino ru­
benti
clariori.
Manifeſtum eſt autem, quòd
paulò
dilutior & clarior aliquantò ſanguinis
venalis
colore, qui propriè Rubens mere­
tur
apellari.
Ex albo, rubróque miſtis roſeus

componitur
, qui in roſis, tum pueris ac puel­
lis
effloreſcit, ac etiam inter reliqua in cera­
ſiis
fructibus.
Vinoſus qualis amethyſto gem­
, non à vino dictus, ſed ab acinis vuarum

originem
traxit.
Rubens pallidior, qualis
floribus
mali punici, puniceus vocatur.
Viri­
dis
, qualis in pratis veris tempore antequam
floreant
: atque ſmaragdus gemma hunc,
cùm
nobilis fuerit, pulcherrimè exprimit.

Citreus
, à citro ſeu malo medico non valde
maturo
, ex viridi, & paleati intermiſtus.
Praſſius, à praſſio, quod marrubium vocant,

deductus
, viridi paulò obſcurior.
Cui ærugi­
noſus
aduerſatur, tantò viridi clarior, qua­
lis
in ærugine purgata videri ſolet.
Luridus,

venenis
ac ſerpentibus quaſi peculiaris, ex
viridi
& nigro intermiſtus, addito ſplendo­
re
.
Poſt hos ſunt obſcuriores: Ceruleus, à

cera
, ſimilis tranquillo mari, qui etiam Ve­
netus
ſolet appellari.
Et cœruleus à cœlo de­

ductus
, qualis in ſaphiris electis: vocabimus
hunc
& cœleſtem, & cyaneum.
Eſt & lapis
huius
nominis quo vtuntur pictores, ſapphi­
ro
in totum ſimilis, niſi quòd nec nitet, nec
eſt
perſpicuus.
Ferrugineus à ferrò, quod ru­

biginem
contraxit.
Et pullus: hic terræ quàm
nuper
vomere vertit agricola, ſimilis, ferru­
gineóque
obſcurior: neuter autem eorum
nitet
.
Melongeneus, qualis ad vnguem car­

cinomatibus
, à fructu herbæ qui eius coloris
eſt
, ſic appellatus.
Sunt igitur colores princi­
pales
quatuor, albus, rubens, viridis, & obſ­
curus
.
Statuemus autem & ſeptem pòſt, iux­
ta
Ariſtotelis ſententiam.
Sed iam de illo­

rum
cauſis dicendum eſt.
Generantur colo­
res
omnes ex tribus: primùm quidem ſub­
iecta
materia: inde luce, ſeu potius lumine,
quod
ei miſcetur, & medio.
Nam viſa per vi­
ride
vitrum, aut in vmbra arborum, viridia
perſæpè
videntur, cùm tamen non ſint.
Alia
etiam
eſt rei ſpecies per aquam aut cryſtal­
lum
viſa, quàm per aërem.
Lumen quoque
colorem
mutat pro ſui magnitudine, vt co­
lumbæ
collo, quod diuerſis coloribus pro lu­
cis
varietate nitet.
Res etiam etiam per ſe
ſubiecta
colorem à propria miſtione expoſ­
cit
: quoniam neque calx nigra vllam ob lu­
cem
fiet, neque carbones albi.
Hoc autem
quaſi
contingit, quoniam potentia aut actu
lucem
quandam retinent.
Potentia quidem,
vt
viridis: actu autem, vt niueus.
Sunt autem
colores
qui multum luminis retinent, niueus,
argenteus
, aureus, candidus, viridis, puni­
ceus
, purpureus, & vinoſus: qui omnes fer­
in ipſa iride, ſi rectè eam conſideremus,
ſpectantur.
Facilè autem eſt ſingulos colores, qui

multum
lucis continent, explorare.
Vrceum
aqua
plenum Soli expone, & quotquot ge­
nerantur
colores, omnes hi multum lucis
continent
.
Rurſus, qui in rebus nitidis ſpe­
ctantur
, vt auro, argento, & aqua, qui colos
communis
etiam eſt cryſtallo, vitro ac ſpe­
culis
.
Ergo argenteus fit ex cinereo, cùm
multum
lucis exceperit: ſicut niueus ex al­
bo
multo lumini miſto: & puniceus ex ni­
gro
multa luce pleno, vt in pruna.
Purpureus,
cùm
album obſcurum radiis miſcetur Solis,
velut
in aurora.
Vinoſus è puro, nec diluto
nigro
aëri ac ſplendori immiſto.
Hic tamen
inter
lucidos colores minus retinet lucis.
Aureus è flauo multa pura luce referto con­
ſtat
.
Viridis fit duobus modis, aut humido
multo
ſenſim excocto, vt in arborem foliis:
vel
cùm humidum nigrum vlterius coqui­
tur
, vt cùm aquarum ſtantium nigra ſuper­
ficies
, aut terra ſub impluuiis nigra facta
vireſcunt
.
Cùm verò vireſcit aliquid, maio­
re
calore aër & lumen admiſcentur.
Can­
didus
ex albo fit puro mediocri luce con­
ſperſo
.
Aqueus ex mediocri luce perſpicui-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index