Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 406 > >|
Cæterum his generibus uariis locis uarie utemur: Nam ad podium
cruſtam non niſi quadrato ponemus lapide prægrandi præduro.
quod ſi
ſtructuram quidem eſſe / uti diximus quoad eius fieri poſſit / integram
et
ſolidiſſimam oportet: Et toto ipſo in muro nuſquam eſt ſoliditate
firmitateque
opus maiore quam iſtic: Quid in unico ſi queas lapide: aut
certe
numero lapidum firmabis eo: qui ad unius integritatem perpe
tuitatemque
ſit per quae proximus.
Prægrandis quidem quo argumento la
pis
tractetur atque admoueatur: quando id genus uel maxime ad orna
mentum ſpectat: ſuo dicemus loco: Atqui ducito / inquit Cato / ex
firmo
lapide et calce uti ſupra terram opus extet pedes: reliquam ue
ro
parietis partem / uel etiam crudo ſi libeat latere fieri non uetant.
Hunc ea ratione hic motum in promptu eſt: quod guttis ſtillantium ex
tectis
imbrium ea parietis pars abroditur.
Sed nos cum ueterum ædificia
repetimus
intuemurque / cum alibi paſſim has recte conditorum ædifi
ciorum
partes præduro eſſe ſubſtitutas lapide: tum et apud eas gen
tes
/ ubi pluuiarum iniuriam non uereantur: ſuiſſe qui ad pyramidem ro
tam
ſubſtrauerint baſim apud ægyptum nigro lapide præduro: fit
ut
rem latius interpreter: Nam ueluti in ferro ære ac cæteris eiuſ
modi
/ ſi iterato atque iterato in contrarias partes inflectantur fatiſcunt:
et
poſtremo laſſata rumpuntur: Ita et corpora alternis offenſionibus
laceſſita
maxime uitiantur atque corrumpuntur.
Quam rem ipſam aduerti
ex
pontibus præſertim ligneis: Nam quæ partes temporum uiciſſitu
dinibus
modo ſiccæ ſolis radio et uentorum afflatu: modo madentes
nocturnis
aquæ uaporatonibus ſunt: eas quidem ociſſime reddi exeſas
atque
penitus carioſas uidemus.
Ipſum idem licet uidere ex murorum
partibus
his quæ imæ propter ſolum extent: Nam alternis humorum
et
pulueris contaminationibus commacerantur atque abroduntur.
Qua de re
ipſe
ſic ſtatuo totius ædificii podium / duro et firmiſſimo et præ
grandi
lapide aſtruendum: quo crebris contrariorum offenſionibus
tutiſſimum
perſeueret: Et duriſſimi quales ſint lapides / ſit libro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index