Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 406 > >|
1
Anguli inſuper totum per ædificium: quod eos quidem per quam ægre
gie ualidos eſſe oporteat / ſtructura admodum ſolida firmandi ſunt.
Namque profecto ſi recte interpretor / angulus quiſque totius ædificii
altera eſt pars: quando unius quidem uitium anguli abſque duorum laterum
iactura non ſuccedat.
Quod ſi huc ſpectes: proculdubio comperies nul
la ferme ædificia coepiſſe deficere aliunde/ quam ab anguli alicuius in
firmitate.
Recte igitur ueteres angulos aſſueuere ponere craſſiores
multo quam parietes: et in columnatis porticibus ad angulos firmiora
adigere alamenta.
Anguli igitur firmitas non eo tantum deſideratur:
quo tectum ferat: eſt enim id columnarum opus uel magis quam angu
lorum
: uerum et inprimis quo parietes in officio contineantur: ne a
perpendiculi rectitudine ullam in partem deflectantur.
Ergo habebit is
quidem lapides præduros / et longitudine prolixos: ut quaſi brachia
et ulnæ per coniugatorum parietum protenſionem inuehantur.
Eruntque lati pro parietis craſſitudine lapides hi: ut nulla ſit opus
media infarcinatione.
Similia eſſe angulis oſſa in pariete et apertionum latera condecet:
et eo firmiora / quo maioribus ponderibus fortaſſis fuerint ſubſti
tuenda.
Et inprimis oportet manus hoc eſt aliquos hinc atque hinc
alternis ordinibus lapides promittant / quaſi adminicula ad reli
qui parietis complementa ſubſtentanda.
Complementi partes ſunt / quas uniuerſo parieti conicare diximus
cortices et infarcimenta.
Sed corticum alii extimi: alii e regione poſiti
inteſtini.
Extimum ſi lapide poſueris duriore conferet: id quidem ad
ædificii perhennitatem alioquin totis complementis: opere quo libuerit
ſeu reticulato / ſeu incerto induxeris non redarguam: modo infeſtis
et acriter laceſſentibus / ſeu ſolibus / ſeu uentorum moleſtiis / ſeu et
ignibus aut pruinis lapidem obiicias eum / qui natura ſit ad impetum
molemque atque iniuriam tolerandam ualidiſſimus: Et præſertim illic
ubi ex fiſtulis tectorum aut ſtillicidiis / maiores cadentes imbres uen
to illidantur: omnino adhibenda robuſtiſſima materia eſt: quando id
quidem in uetuſtis ædificiis paſſim uidiſſe liceat iſtiuſmodi aſperſionum
iniuria ipſum marmor / ut ſic loquar / prefreſum atque penitus exe
ſum eſſe: Tam etſi plerique omnes periti architecti / quo huic iniuriæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index