Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 403 > >|
Sunt etenim rariores quidam ſucci, vt

qui
Annæbergi inuentus eſt, in cuniculo
fodinæ
Othonis Imperatoris durus & can­
didus
: atque adeò acris, vt erodendo mures
necaret
.
Sed nunc de notioribus ſermo erit,

inter
quos alumen Rochæ, pro antiquo­
rum
liquidò ſubſtitutum, aſtringentis virtu­
tis
, adeò vt ſi aquæ incoxeris, vſquequò diſ­
ſoluatur
, charta noſtra aquæ illi immerſa,
inde
ſiccata, atramentum optimè retinet:
nec
diffundi, aut ſpargi perperàm patitur,
etiamſi
peſſima fuerit.
Modus eſt, vnica alu­
minis
in ſingulas aquæ libras decoquantur,
donec
tertia aquæ pars relinquatur: in­
de
charta ſuper tabulam leuem extendatur,
ſpongiaque
ea infuſa vtrinque madeſcat.
Præſtantius ex alumine rubrum eſt. Indicum
eſt
alumen combibiſſe, quòd ſplendeat.
Eadem ratione pennas anſerum reddit me­
liores
, & coria: prohibetque vina ne tur­
bentur
in vaſis.
Alumen quod Scaiolæ vo­
cant
, eſt Aſtrum Samium apud veteres, nec

eſt
ex ſuccorum genere: vt nec alumen
plumæ
, quòd ex terrenis partibus conſtat,
atque
ideò tenuiter ſi teratur, lectoque in­
ſpergatur
, pruritum commouet aſſiduum:
acutas
enim ac pungentes partes habet.
Quòd ſi ex eo ellychnia fiant, haud ardent,
ſed
perpetuò oleum conſumitur, ipſa autem
manent
.
Commune eſt hoc omni fermè ge­
neri
cruſtati lapidis.
Nam & in Eiſleba ex
pyritide
, tum lapide alio ſciſſili pyræ impo­
ſitæ
, liquor viridis emanat, qui cum igne
extincto
cogitur, ignem amplius non ſen­
tit
.
Sic & ex Amianto lapide Romæ map­
pas
, & in Verebergo Bohemiæ mantilia eſſe
affirmat
Agricola, quæ non aqua, ſed igni­
bus
eluantur.
Et ex Magneſia lapide ſquam­
moſo
, argentei, & plumbei coloris in Bol­
decrana
menſæ fiunt, quæ igne purgantur,
nec
vitiantur: ex tenuiore autem parte

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index