Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 403 > >|
Alumen Ro­
chæ
, & eius
vires
.
Sed nec minor virtus bitumini quàm
alumini
: verùm non vnum genus illius, ſed
eſt
quòd propriè aſphaltum dicitur, & piſ­
ſa
ſphaltum, & napta, Gagates, Ampelites,
Maltha
, Thracius lapis, carbones foſſiles,
ſuccinum
, ambra, petroleum, camphora.
Et
de
omnibus ſatis conuenit, præterquam de
camphora
, ſunt qui caphuram vocent: ma­
num
do, in ius non voco, de re ipſa eſt du­
bitatio
: nomen tibi, quicunque es adeò
faſtidioſus
, concinnandum relinquo.
Cùm
igitur
in ea ligna inueniant, lachrymam
arboris
, Capar nomine, quæ in inſula Bu­
tei
, aliàs Zebut vocata (hæc ab æquinoctia­
li
Boream verſus partibus quinque cum
quadrante
diſtat, à Fortunatis centum octo­
ginta
ſex ) prouenit, potius quàm bitumen
eſſe
credunt.
Veruntamen ſi ſuccinum ar­
deat
, quòd bitumen proculdubio eſt, aqua­
que
, madida mappa fumus excipiatur, cam­
phoram
olet.
Sed medico non multum re­
fert
hoc ſcire, ſed quòd camphora, ſuccinum
& ambra, è bituminis genere ſint.
Atque
ea
de cauſa etiam ſi quid horum fluat ex ar­
boribus
, nil prohibet quin etiam ei ſimile
in
terræ viſceribus generetur.
Sed videtur
camphora
ex arboribus primam originem
ducere
.
Non tamen adeò alba natura eſt, ſed
deſtillatione
talis fit.
Deſtillatio enim deal­
bare
ſolet, non tantùm quia ſordes omnes
detrahat
, ſed quia ſubſtantiam raram efficit,
atque
ideò aëri peruiam.
Camphora igitur
eſt
immodicè ſicca, adeò vt in ſinu virginum
geſtata
, iuuenes ad Venerem reddat impo­
tentes
.
Eadem ſiccat vlcera, & dealbat; te­
nuiſſimæ
enim eſt ſubſtantiæ, hiſque de cau­
ſis
etiam ſomnum arcet.
Gagatem vocat
vulgus
ambram nigram.
Fiunt globuli pro
precibus
: ſplendet & lucidus eſt, adeò vt à

pluribus
inter lapides numeretur: niger co­
los
, trahitque paleas: ex Hiſſpania peregri­
ni
imagines ad nos ferunt: ardet, hoc enim
omni
bituminis generi commune eſt, Fer­
tur
virgines, epotus cum aqua, non cogere
ad
migendum, corruptas cogere: res pro­
pior
fabulæ, quàm veriſimili.
Quaſdam ma­
gis
irritare, atque eas, quæ vitiatæ ſunt, nihil
prohibet
.
Nam cùm collum veſicæ collo
vteri
inſeratur, quæcunque corruptæ ſunt,
vexantur
magis ab his, quæ moleſtiam ve­
ſicæ
afferre conſuerunt.
Ferunt etiam ac­
cenſum
oleo reſtingui, non aqua: id ſupe­
riùs
declarauimus.
Bitumini enim hoc ge­
nerale
eſt, ac proprium fermè: ſed non
ab
omni aqua tutus is eſt ignis, nec ab
omni
oleo extinguitur: multa enim aqua
omnem
ignem ſuffocat, & paucum oleum
nullum
extinguit, vt quaſi hæc per meta­
phoram
dicta videri poſſint.
Creditum eſt
etiam
, nec fruſtrà, comitiales excitare, vt
ſuccinum
.
Sed & antiqui ſcripſerunt, illum
prouocare
morbum: poteſtque vtrunque
facere
.
Vtrique cauſa communis eſt caliditas
modera
, tenuitas ac ſiccitas.
Porrò quod
pingue
eſt, etiam odoratum.
De ſuccino magna ad hanc vſque diem

contentio
fuit: bitumen tamen eſt, & pin­
guedo
quædam terræ à maris æſtu.
Copio­
ſum
piſcatur in Sudinis Pruſſiæ, cùm herba
quæ
illi concreſcit pulegio ſimili.
Quòd ſi
etiam
à lachryma herbarum, aut arborum
duceret
originem, bitumen tamen eſſet pin­
guedine
maris, & terrarum coactum, ac il­
lorum
calore temperatum.
Eius plura ſunt
genera
.
Candidum precioſiſſimum, guſtu
dulce
, & optimè olens, adeò vt ſuffitum in
conclauibus
contra peſtem ( iuuat enim ) ad
tertiam
vſque diem conclaue olere bene fa­
ciat
.
Omne enim bene olens dum ſuffitur,
vapores
abſumendo corruptos, aërem ab
omni
vitio liberat: liberant ergo magis, quæ
magis
fragrant, & quæ tardius conſumun­
tur
: quæ verò calida & ſicca ſunt, vapores
celerius
abſumunt.
Ob id magnus ignis præ­
ſtantiſſimum
eſt, auxilium aduerſus peſtilen­
tentem
aëris ſtatum, vt etiam flabella: vi­
tiant
enim aërem vapores, tum natura loci
ex
quo eleuantur, tum quia Solis radios pe­
netrare
prohibent.
Ob id referunt in Ger­
mania
vallem Ioachimicam cùm ob ſyluas
denſas
, & ſtagna inhabitabilis eſſet, deriua­
tis
aquis in cuniculos ac foſſas, ſucciſiſque ne­
moribus
, ſalubrem factam eſſe.
Itaque nil mi­
rum
eſt, duplici auxilio flagrans ſuccinum
aërem
emendare, tum quia ſiccum tum quia
bene
olens.
Ita videntur bis olim Athenæ
ignis
beneficio à duobus medicis Hippocra­

te
, & Acrone peſte liberatæ, flammis ſcili­
cet
beneolentium lignorum, non quidem
mediocribus
, ſed maximis.
A mediocribus
enim
ignibus, & minimè odorata materia
ſuccenſis
, tantum abeſt, vt peſtilens aër
emendetur
, tum magis ſi beneficium vento­
rum
abſit, vt etiam vehementer exacerbe­
tur
.
Quamobrem Thucydides refert, cùm ob
multitudinem
cadauera rogis imponeren­
tur
, non parum auctam peſtilentiam.
Manifeſtum eſt igitur, eiſdem penè cauſis
ſuccinum
eidem morbo medicamentis im­
miſtum
, plurimùm conferre.
Miſcetur
enim
aut propter odorem, aut ſiccandi cau­
ſa
, aut, quòd euidentius eſt auxilium in eo,
attrahendi
: trahit enim omnia leuia, paleas,
feſtucas
, ramenta tenuia metallorum, & ozi­

mi
folia, perperàm contradicente Theophra­
ſto
.
Cauſa eſt huius, quòd humidum habeat
pingue
& glutinoſum, quo emiſſo ad leuia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index