Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 403 > >|
1ſpeciem, aut perfectum aliquid, ſed vt ex­
crementum
quoddam.
Sunt autem & colo­
res
viuaces in excrementis: tales enim etiam
ab
igne fiunt.
Si igitur aliqua ſub terra fiunt
ab
igneo calore, quid prohibet etiam eadem
arte
fieri?
Omnia tamen hæc venena ſunt
præſentanea
: mitius tamen ex his croceum,

quod
nomen antiquum retinuit.
Nec ſolùm
hominibus
venena hæc ſunt, ſed plantis, ani­
malibúſque
.
Suffitu plantæ pereunt. Verùm
& mures non ſolùm, ſed etiam lupi, ſi ex eo
ederint
, nec aquam bibere poſſint, non ſo­
lùm
moriuntur, ſed in rabiem adeò efferun­
tur
, vt ſui generis animalia inuadant: & quæ­
cunque
momorderint, in eandem rabiem in­
cidant
, vt totum genus breui pereat: cuius
rei
quandoque feci experimentum.
Sed ta­
men
periculoſum eſt, ne etiam cicurada per­
das
, & innoxia animalia, & ne aqua inuenta
fruſtreris
.
Verùm parua re, ſi benè cedat, do­
mum
muribus plenam expurgabis.
In lupis
difficilius
eſt, cùm aquam celeriùs inueniant.

Sed
nec his ſolùm venenum eſt, ſed auro,
argentó
que auripigmentum, & reliqua ſic­
ca
, vt ſtibium, ærugo, ſulphur, contraria ra­
tione
, qua plumbum illis eſt ſalutare: nam
humidum
illorum abſumunt, vt non poſſint
benè
liquari: verùm agente igne, cùm non
ſit
, quòd reſiſtat illius ſiccitati, vritur me­
talli
ſubſtantia, & in fumum tranſit.
Itaque
celerius
æs abſumunt auro & argento, ſed ta­
men
& hæc immiſta pinguedine ſua eua­
neſcere
cogunt.
Quum enim pinguem par­
tem
habeant, quæ ardet intus metallis im­
miſta
, proprium humidum metalli in fu­
mum
agunt: quo abſumpto, metallum & ip­
ſum
euaneſcit, quod non niſi eo humido
conſtat
: vt enim arborum nodi magni non
vruntur
per ſe, adiunctis lignis ſocietate ar­
dent
: in humidum auri, & argenti, quod per
ſe
vri non eſt aptum, addito auripigmento,

ſulphuræ
ac talibus, ardet & conſumitur.
Ex
horum
igitur genere eſt, quod monetam de­
corticat
, non ſecus ac ſerpens ſolet corticem
amittere
, manente imagine.
Auripigmë­
tum
.
Arſenicum.
Roſagallum.
Redeo ad chryſocollam, quam boracem
nunc
dicunt: eius eſt genus factitium, quod
alumine
ſciſſo, & ammoniaco ſale fieri ſolet.
Exiſtimat Galenus etiam vrina pueri in æreo
mortario
aſſiduè agitata ſub caniculæ ortu
confici
poſſe.
Colos factitiæ croceus, ſplen­
dens
: vtuntur aurifices ad auri fruſta iun­
genda
, inde inditum nomen.
At cœruleus vel

cyaneus
lapis, quem lazuli vocant noſtri,
pulcherrimus
eſt, cœli colore intermicanti­
bus
aureis maculis.
Inde è rei natura mira
occaſio
artifici data dum cælatur: aurum or­
nat
, veſtes, vel ſydera refert.
Oportet autem
eligere
aptum & benè diſtinctum, cælaréque

figuram
ſculturæ ſimilem, non cauam.
San­
daracha
eſt, quam vulgus vocat auripigmen­
tum
rubeum, ſed auripigmentum non eſt,
ſulphureum
quid olet, & exterius crocea,
non
ſplendens, intus rubra, ſpleudida, odor
tamen
non eſt admodum ingratus: exterioris
coloris
ſimilitudine croceo admiſtam auri­

pigmento
vendunt.
Sydera, quam Manga­
nenſem
Itali vocant, terra eſt repurgando
nitro
aptiſſima, illud tingens cæruleo colo­

re
.
Eſt alia etiam, quæ ſic vitrum tingit cæ­
rulei
coloris, quam Zapharam quidam ap­
pellant
.
Eſt & metallici generis terra viri­
dis
, quam Itali Azurrum viride vocant, nos
chlorogeam
.
Naſcitur in fodinis æris, & ar­

genti
feracibus, vnde veriſimile eſt ex halitu
fieri
æris ac argenti: ſplendet, & ob id cœ­
ruleo
lapidi perſimilis, ſed non tamen adeò
vtilis
ad opera.
Nam cærulei lapidis color, nec

igne
, nec aquâ vitiatur, & vix vlla vetuſtate.
Vnde illi honos & pretium. Cauſa eſt, quòd
denſiſſimus
ſit, & tenuiſſimæ ſubſtantiæ.
Vn­
de
modica quantitas tabulæ magnæ ſatisfa­
cit
, velut & de auro, & argento dicemus.
Cauſa tenuitatis ac denſitatis, diuturna co­
ctio
& ſeparatio partium inutilium.
Ob
hanc
cauſam pſeudo cæruleæ honos nullus

fermè
: hæc ex Hiſpaniis aduehitur, ſed longè
cæruleo
lapide inferior: quòd non tam te­
nuis
, nec denſa, ob id plus exigitur in opere,
nec
vetuſtati aut ignibus, vel aquæ ſuſtinen­
paruis.
Verùm chlorogeæ adhuc honos
eſt
, quoniam non vicaria, ſed principalis vi­
ce
fungitur.
Lazuli.
Syderea.
Chlorogea.
Pſeudo cæru­
lea
.
Verùm inter metallica nullum excellen­

tius
argento viuo inuenire licet, ſolerti in­
duſtria
vbi oriatur, depræhendunt. Menſibus
Aprilis
ac Maij ſub aurora ſereno cœlo in
montibus
ſpèctant aſcendentes vapores, ac
veluti
nebulam non altius ſe attollentem,
ſed
humillimam, ac quaſi hærentem terræ.
Quò fit, vt coniectores argenti viui ibi ſe­
dem
aſſequantur.
Grauiſſimum eſt ac tenuiſ­

ſimum
, quæ duo cùm etiam auro conueni­
rent
, ſperabant quidem ex vno alterum con­
fici
poſſe.
Nempe non ſolum inter metalla,
ſed
inter omnia quod ſciam hucuſque au­
rum
ſolum in eo mergitur, ac deſcendit, cùm
cætera
ſupernatent.
Idem viuum argentum

cum
aurum combiberit, ſeu etiam per ſe
corium
ceruinum, quod craſſiſſimum eſt, pe­
netrat
.
Hoc enim modo aurum ſeligunt: ca­
lefaciunt
argentum viuum, atque ei impo­

nunt
veſtium fragmenta inaurata, aut alia,
quæ
aurum continent, & (vt dixi) breui au­
rum
ipſum ab argento viuo abſorbetur, in­
de
exprimitur argentum viuum corio, ma­
net
autem in imo quod modico igne colli­
quatum
concreſcit.
Sunt & alij modi aurum

colligendi
, ſed non ſine acutis aquis, aut
ſulphuræ
, & opera haud leui.
Oleum co­
rium
non tranſit adeò celeriter, vt videatur
argentum
viuum etiam oleo eſſe tenuius.
Erodit omnia metallica vaſa, æs, argen­
tum
, plumbum perforat: vnde ligneis vaſ­
culis
tutius, quàm metallicis committitur.
Incredibile eſt dictu, ſed tamen quod quiſ­
que
, vt ego feci, poteſt experiri.
Narrabat
mihi
hoc Hieronymus Gemmarius ab oculis

dictus
, ſed fidem non poteram adhibere ci­
tra
experimentum.
Aurum ſcilicet argento
viuo
illitum fragilius euadere oui cortice,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index