Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 403 > >|
1vt etiam rimas contrahat per ſe, nec abſi­
mile
reddatur cæmento vel molliſſimo.
Cùm
verò
in aureo coronato expertus eſſem, to­
tum
in plurima fruſta perfregi: quamo­
brem
qui annulos aureos geſtant, diligenter
cauere
decet, ne argento viuo coinquinentur.
Sola enim vmbra illius, metalla obnoxia
reddit
, ſed tamen aurum magis longè argen­
to
, Cauſam huius eſſe neceſſe eſt, quòd ſub­
tilitate
ſua intus penetrat, & frigiditate co­
git
, vnde friabile redditur.
Oſtendit hoc
aquæ
frigiditas in chalybe: nam in ea fre­
quenter
extinctus adeò fragilis redditur,
tum
maximè ſi aqua ſit frigidiſſima, vt ſpon­
rumpatur.
Eſſe verò frigidiſſimum ar­

gentum
viuum, tactus oſtendit.
Vnde Mauri,
& qui in Africa habitant, ſummis illis calo­
ribus
requiem quærentes, vas lapideum, li­
gneumve
argento viuo replent, cui corium
ſuperponunt
, atque corio inde incubant.
Quod etiam ferro experimentum ſi fiat, con­
ducet
.
Sed cur quaſi ſolum aurum frangitur,
ac
maximè inter metalla?
Quia ipſum etiam
ſolum
, vt infrà oſtendemus, expers eſt pin­
guedinis
craſſioris: illius enim humidum eſt
tenuiſſimum
, quod autem tenuiſſimum eſt,
& minimè pingue, facillimè gelaſcit.
Oleum
enim
& pinguia omnia concreſcunt qui­
dem
, ſed minimè congelantur.
Et ideò qui
aquam
in glaciem vertere ſtudent, coquunt
eam
, vt tenuior facta faciliùs congeletur.
Frigus igitur argenti viui cùm folida pene­
trare
ſoleat (ſubſtantia enim caret) humidum
auri
congelat.
Ideoque aurum admodum fit
fragile
.
Omne enim quod congelatur, etiam
fragile
fit.
Indicio ſunt glacies, ligna, piſces,
adeò
vtin vehementibus frigoribus conge­
lati
artus integri ab hominibus ipſis deci­

derint
.
Sed ad rem reuertar. Ob grauitatem
argentum
viuum in vnum coit, petit enim
imum
: hoc autem plerunque vnum eſt, ob id
etiam
in vnum coit.
Coit & alia ratione: nam
humidum
eſt atque pingue, hócque dum
mouetur
in via relinquit, vnde ea facilior
ac
pronior tranſitus, ob quem in vnum, &
in
vnam etiam ſedem fertur.
Quia verò gra­
ue
& rotundum, quacunque ex cauſa & ce­
lerrimè
illud ferri neceſſe eſt: vnde vix quie­

ſcit
, inde nomen ei inditum.
Eſt igitur ar­
gentum
viuum quaſi metallum non concre­
tum
: vt igitur metallum ad argentum vi­
uum
, ſic ad aquam glacies: & vt non antè
glacies
euaneſcit, quàm diſſoluatur, ita nec
metalla
antequam liqueſcant.
Sed argentum
viuum
celerrimè, cùm ſit ſpontè vt aqua li­
quidum
, euaneſcit: vt verò aqua dum eua­
neſcit
, velut in diſtillationibus, frigore de­
nuò
concreſcit, ita argentum viuum poſt­
quam
igne euanuerit, hæret tectis, & la­
quearibus
: vtque argentum viuum, & me­
talla
minore indigent frigore, quàm aqua, &
glacies
: nam metallo ſufficit, ne immodica
caliditate
impediatur, vt concreſcat, aquæ
vt
gelu concipiat immodica frigiditate eſt
opus
, ita aquæ vt euaneſcat minor calor eſt
neceſſarius
, quàm argento viuo.
Simile eſt igitur aquæ argentum viuum
quatuor
modis: vtrunque frigidiſſimum, &
cùm
euanuerit ob calorem, frigore ad ſe re­
dit
.
Fluit ad decliuia vtrunque, & in rotun­
dam
formam coëunt ambo, dum ſiccum re­
fugiunt
.
Cauſa verò, cur in puluere atque
etiam
in ſicco rotunda euadunt argentum vi­
uum
, aqua, eſt, quoniam refugiunt contactum
ſicci
: at in nulla parte minore poteſt corpus,
corpus
aliud tangere, quam in puncto: igitur
argentum
viuum, & aqua conantur ſiccum
in
puncto tangere: hoc autem manifeſtè con­
tingit
, ſi rotunda euadant: nam ſphæra pla­
num
in ſolo puncto tangit: igitur partes
aquæ
, & argenti viui dum ſuper puluerulen­
tam
tabulam ſparguntur, rotundæ euadent.
Sed cùm magnæ moles non id efficiant, nec
in
conum pronum formentur, ſignum eſt
eam
rotunditatem, in qua extrema à latere
pendent
, & graue præter rationem ſuſtine­
tur
, ab humido lento contineri: atque ideò
cùm
argentum viuum in maiores orbes
eo
eat aquâ, atque etiam grauius ſit lentum

maximè
eſſe neceſſe eſt.
Spargitur etiam ſi
quid
aliud, & oleo tenuius hærentibus par­
tibus
, quod eſt lentoris argentum.
Quòd igi­
tur
in orbem coëat argentum viuum, facit
odium
ſicci, quòd manere poſſit lentor.
At­
que
ob id longè minùs aquæ partes eam ro­
tunditatem
ſeruant, quòd etiam longè mi­
nùs
lenta ſit aqua, quàm argentum viuum.
Cùm verò parum differant aqua, & argen­

tum
viuum, conſimilíſque ſint naturæ, ob id
montes
, in quibus oritur, & virent pulchrè,
& fontibus ſcatent.
Lentore autem aurum,
& reliqua metalla fœdat: aut ſaltem, ſi mi­
tiore
vti nomine placet, dealbat, adeóque vt
ſeipſum
velut grauia prodat.
Operæ pretium
autem
eſſe duco, vt hiſtoriam narrem eo­
rum
, quæ mihi contigerunt, poſtquam de­
nuò
in patriam è gymnaſio reuerſus ſum.
Medebar in domo Nigrolorum: hi erant
armorum
fabri, non quidem vulgarium, ſed
quæ
à regibus expeterentur.
Ibi fortè cùm
uerſarer
, contigit, vt annulum, quem in in­
dice
digito geſtabam, hyacintho decorum,
ſæpius
album factum viderem: quod ani­
maduertens
, nec cauſam intelligens, ſuſpicio­
nem
iniecerat, ne ab aliquo venenum acce­
piſſem
: memineram enim non me tractaſſe
talia
.
Sed nullum immicum tunc mihi eſſe
perſuadebam
: æmulatio quamuis maxi­
ma
, in vrbe noſtra progreditur, vt ad per­
niciem
tendat, ſed calumniis, ſuſpicionibus,
infamia
, iudiciíſque falſis homines perſe­
quuntur
: éſtque hoc in ciuitate noſtra opti­
mum
, ad necem ob ſolam inuidiam non ſæ­
uire
.
Itaque dum hæc mecum verſo, animad­
uerto
maculam hanc ſola aqua elui.
Inde me­
cum
reuoluens cauſam, ſuſpicabar aliquem
è
meis ægris argentum viuum, aut ſublima­
tum
hauſiſſe.
Interim dum hæc cogito, ani­
maduero
, me è domo illa egredientem annu­
lum
habere dealbatum.
Mentem adhi­
beo
diligentius, audio à puero meo ar­
gentum
viuum ea in domo muris hærere:
tandem
cognoui, diligenter rem obſeruans,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index